foto sopra di Vincenzo Coffa
appositamente per l'Araldo web

Tutti i devoti e fedeli di ogni luogo in Italia
devono decisamente aderire a questo appello importante!
Lo pubblichiamo sull'Araldo perchè sia diffuso,
la nostra personale devozione ed amore a San Corrado
deve essere concretizzata!
Aprile 2009 - l'Araldo di S. Corrado web
.........................

Poter pellegrinare alla Grotta di San Corrado! E’ questo il voto di ogni suo devoto, perché da essa possano ricuperare un senso mistico di pace che invade la loro anima.


Questa lodevole iniziativa raccoglie fondi per il restauro degli affreschi (pitture rupestri) nella Grotta nel Santuario di San Corrado e. m., accetta donazioni spontanee dai netini e dai devoti del Santo Eremita Piacentino, da versare sul conto intestato a:

Parrocchia San Francesco d’Assisi
IBAN
IT 48 B 03032 84740 01000 000 2282
Presso la Banca CREDEM agenzia di Noto, indicando la causale: “Fondo per il restauro delle pitture rupestri della Grotta di San Corrado”.




Bollandus, Ioannes
Henschenius, Godefridus
Acta Sanctorum

Quotquot toto orbe coluntur,
vel a Catholicis Scriptoribus celebrantur,
Quæ ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium antiquis monumentis collegerunt ac digesserunt,
Seruata primigenia Scriptorum phrasi, & variis Observationibus illustrarunt Ioannes Bollandvs, Godefridvs Henschenivs, Societatis Iesu Theologi. Prodit nunc tribus Tomis Februarius, In quo MCCCX nominatorum Sanctorum & aliorum innumerabilium memoria vel res gestæ illustrantur. Tomvs III. Complectens dies XII posteriores a XVII ad finem
Antwerp
Iacobus Meursius 1658


Commentarius præuius

Conradus Eremita, Neti in Sicilia, et Placentiae in Italia (B.)[Col. 0159C] Avctore Iohannes Bollando

§ I B. Conradi anniuersaria celebritas, Acta, miracula ad Reliquias.

[1] Vrbs est Siciliæ, Netum olim & Neetum, Νέητον & Νῆτον dicta; nunc vulgo Notum, in diœcesi Syracusana, propius a Pachyno promontorio quam ipsis Syracusis distans. Præcipue vero hæc vrbs, inquit Thomas Fazellus Decad. I de rebus Siculis lib. 4 cap. 2, [B. Conradi celebritas Neti obmiracula,] hodie D. Conradi Placentini miraculis, circa eos præsertim qui herniam patiuntur, quotidie clari, sepulchro nobilitatur. Colitur illic, & Placentiæ, XIX Februarij. Et Neti quidem, vt tomo 2 Notitiæ Siciliensium Ecclesiarum pag. 215 scribit Roccus Pirrus Netinus, in eius honorem per dies octo publicæ nundinæ aperiuntur: & bis in anno ei solennitatem indicunt, die obitus XIX Februarij, & XXVIII Augusti in memoriam obtentæ primæ facultatis a Papa Leone, quo apud nostrates fuit publicata. Ad hanc celebritatē translatæ illæ dierū octo solennes nundinæ sunt, quæ hiberno tempore minus frequentes ac commodæ erāt.

[2] [Col. 0159F] XIX Februarij ita B. Conradi memoriam in Martyrologio Siculo consignauit Octauius Caietanus noster: Næti, S. Conradi Eremitæ & Confessoris. Et Philippus Ferrarius in generali Catal. SS. Apud Neætum in Sicilia S. Conradi Eremitæ. [nomen in Martyrologiis 19 Feb.] Eius meminit idem scriptor in Topographia noua Martyrologij, verbo Neætum, & plenius in Catal. SS. Italiæ. Arturus a Monasterio in Martyrol. Franciscano ad eumdem diem: Apud Netinos in Sicilia, B. Conradi Confessoris, Tertiarij, qui generis nobilitate, ac virtutum splendore nitescens, prophetiæ dono, atque creberrimis miraculis in vita & post mortem nunc vsque coruscat. Nondum est solenni cæremonia in Sanctorum tabulas relatus, paßim tamen a scriptoribus & ab ipso Vrbano VIII in diplomate, quod recitat parte 4 Annal. pag. 20 Wadingus, S. Conradus appellatur. Quæ ei adhuc permissa decretaue veneratio, mox dicemus.

[3] Plurimi res ab eo pie gestas litteris mandarunt. Præter Lectiones ex proprio Sanctorum Ecclesiæ Placentinæ, a sacra Congregatione Rituum concesso & approbato an. 1628; [acta a variis scripta;] præterq; Vitæ epitomen, quam ex iisdem & scriptis Netinorum compilauit Ferrarius; hæc ad manus nostras venere; B. [Col. 0160A] Conradi historia, a Vincentio Littara Netino, Doctore Theologo, compendio perstricta, excusa Panormi anno 1543. quam hic dabimus. Eadem Italice composita a Roccho Pirro Netino, edita Panormi 1595. Alia Italica multo prolixior auctore Petromaria Campo Canonico Cathedralis Ecclesiæ Placentinæ, viro pio & docto, excusa Placentiæ anno 1514. Tum quæ, ex hoc præcipue, in suos Annales Ordinis Seraphici intexuit Lucas Wadingus to. 3 ad annum 1315 nu. 21 & seqq. & to. 4 ad an. 1351 num. 22. & seqq. Et quæ to. 16 Annalium Ecclesiasticorum ad an. 1351 num. 8 narrat Odoricus Raynaldus.

[4] Alia citantur de S. Conradi rebus gestis a variis mandata litteris: ac præcipue eiusdem Vincentij Littaræ Conradias versu heroico scripta, & in decem libros partita, post auctoris obitum edita in lucem. Hoc poëma dandum prælo dum recognosceret Roccus Pirrus Doctor Theologus ac librorum Reuisor, maligna febri correptus est, cum præsenti mortis periculo. Quod vt sensit, [reliquiæ cuidā scriptori salutiferæ:] admoueri sibi reliquias aliquas S. Conradi impetrauit: quarum attactu, subito velut in vitam a morte reuocatus, primum placidam quietem cepit, dein ipsa adhuc nocte hos in beneficij accepti testimonium versus cecinit, quos Petrusmaria Campus cap. 17 recitat: Corde Sacerdotis tacto, me febre maligna [Col. 0160B] Correptum tradunt guttura stricta neci: Dū legito hunc librū, hic Conradi carne retangor, Faucibus & vitæ redditur ipsa salus.

[5] Mortuus est B. Conradus XI Kalendas Martias anno 1351. Corpus Neti in sacrario ecclesiæ primariæ, quæ S. Nicolao sacra est, [ad eas concursus:] in arca conditum, ad annos plures permansit. Magni ad illud venerandum facti hominum concursus, preces, lumina, anathemata offerentium. Quam tamen Netini a principio conceperant spem impetrandi a Pontifice, Maximo vt palam eum ad aras inuocare liceret, ea sensim aduersis prouinciæ rebus incisa videbatur. Cum sub annum 1485 quorumdam animos subiit recordatio ingentium beneficiorum, quæ maiores eorum sæpe a Deo per B. Conradi merita impetrassent. [miracula renouata,] Ergo opem & ipsi illius in suis rebus implorant, & facilem experiuntur. Nouo exinde studio inflammati, Antistitem Syracusanum Dalmatium obsecrant, [conscripta:] vt quæ recens acciderant prodigia, serio examinari & in acta referri ad perennem memoriam iuberet. Assensus est piis eorum postulatis Antistes.

[6] Eo anno, S. Conradi sepulturam peculiari ædificio ac auratis lapidibus in sublimi loeo erectam Netini honoficentissime condiderunt. [corpus post 134 annos integrum:] Aperto sepulchro integrum inuentum est sacrum corpus, mira odoris fragrantia emanante, vt scribit Roccus Pirrus in Notitia Eccl. Syracusanæ pag. 214. Id quoque tradit Littara in libro de rebus [Col. 0160C] Netinis pag. 129 in hunc modum: Idem millesimus quadringentesimus octogesimus quintus annus nos monet, ne taceremus, quod litteris mandatum comperimus, Ioannem Capellum, Ioannem Landolinam, Calcerandum Saloniam, Iacobum Specialem, Iuratos, necnon Ioannem Baptistam Sapiam tum Prætorem vrbanum, B. Conradi tumulum aperuisse, & cadauer adhuc integrum, & ex omni parte illæsum conspexisse, cum mira odoris fragrantia, quæ illinc emanabat. Alia subnectit, quæ nos infra, de brachio inde tunc exempto. Eo item anno corpus illius narrat Pirrus in argentea arca affabre elaborata repositum esse; ac publico decreto sancitum, vt decessus illius anniuersario die omnes ab operibus seruilibus feriarentur, vtq; cum ceteris Sanctis in publicis Litaniis S. Conradus inuocaretur: [festum a populo institutum:] idq; ita in commune, simplici quadam religione, constitutum tunc esse, Pontifice Romano neutiquam (vt oportuisset) consulto.

§ II B. Conradi veneratio permissa Netinis & Syracusanis a Leone X PP.

[7] Avcta exinde frequentia & ad eius venerandas reliquias confluentium mortalium, & cælestium ad eas prodigiorum. Tandem. vt ex Petromaria Campo scribit Wadingus, [Col. 0160D] misso F. Bernardino Brixiano ex ordine Prædicatorum, obtinuerunt a Leone X Pont. Max. vt solenni cultu celebrari & coli possent eius reliquiæ. [Leo 10 publice coli vt Beatum permittit: eius Breue in via perditum,] At dum lætus rediret ad Netinos Bernardinus, & manticam aperiret prope ciuitatem, vt vestes aliquas inde extraheret, vidit deesse, & se perdidisse, Pontificis diploma. Anxius & mœstus ad inopinatam iacturam litterarum Apostolicarū, pro quibus missus erat, dubius hæret, an in vrbem verecunde pergat, an iterum regrediatur, vel vt perditum diploma requirat, aut Romæ reficiat. Ita cogitanti & mœrenti apparuit Eremita venerandus, tertij Ordinis S. Francisci habitu contectus, mœstumque consolatus, non procul humi positum litterarum ostendit fasciculum. Hunc ille lætanter attollens, [ipso Beato ostendente repertum:] inuenit inclusum quod perdiderat Breue Apostolicum, euanescente statim ex oculis Eremita. Hæc Wadingus, multoq; diffusius Campus, qui & Breue ipsum Italice versum recitat, Wadingus Latine, quod hic visum est dare.

[8] Leo Papa X. Vener. Fratri Episcopo Syracusano, vel eius Vicario in spiritualibus generali. Venerabilis Frater, salutem & Apostolicam benedictionem. Exponi nuper fecerunt dilecti filij vniuersi incolæ & habitatores terræ Neti Syracusanæ diœcesis, [Netinis ob plurima miracula,] quod iam centum sexaginta annis & vltra elapsis [Col. 0160E] bonæ mem. Conradus Placentinus, de nobili genere procreatus, ad dictam terram accedens, in quodam eremitorio, in certa silua prope dictam terram cōsistente, vsque ad vltimum vitæ suæ eremitariam & laudabilem vitam duxit: ac eius intercessione, tam ante, quā post eius obitum, plura & diuersa miracula Dominus noster Iesus Christus inibi operatus est, ac operatur de præsenti, prout in diuersis instrumentis seu scripturis publicis desuper de tuo, seu tunc Episcopi Syracusani, mandato confectis, plenius dicitur contineri. [eaq; testata,] Propterea incolæ & habitatores prædicti, ob multa miracula perpetrata ab eo tempore citra, eumdem Conradum pro Beato venerati sunt & venerantur de præsenti, ac eiusdem Conradi obitus vel certum alium diem vt festum obseruant; [B. Conradum venerantibus,] ac impossibile quodammodo foret eos a veneratione & obseruatione huiusmodi reuocare. Cum autem nulli liceat quemquam pro Beato absque auctoritate Sedis Apostolicæ venerari, & propterea dubitent, excommunicationis & alias sententias, [& petentibus id a Pontifice approbari,] censuras & pœnas Ecclesiasticas incurrisse; supplicari fecerunt nobis humiliter dicti incolæ & habitatores, vt super his opportune prouidere de benignitate Apostolica dignaremur.

[9] Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati [Col. 0160F] fraternitati tuæ per præsentes committimus & mandamus, [is Episcopo eiusue Vicario committit,] vt de præmissis nobis expositis te diligenter informes, & si, seruatis seruandis, præmissa vera fore repereris, eosdem incolas ac habitatores, ac eorum singulos, ab huiusmodi excessibus absoluas in forma Ecclesiæ consueta: eisque necnon aliis quibusuis Christi fidelibus, vt eumdem Conradum, prout alios Beatos nondum canonizatos, venerari, illiusq; [vt legitime id sanciat.] festū die per te deputāda celebrare, ac omnia & singula alia in prȩmissis & circa illa necessaria, seu quomodolibet opportuna, facere libere & licite possint & valeant, licentiam & facultatem perpetuo concedas. Non obstantibus Apostolicis ac in prouincialibus & synodalibus consiliis editis specialibus vel generalibus constitutionibus & ordinationibus, ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris die XII Iulij 1515, pontificatus nostri anno III.

[10] Hoc Pontificis diplomate in Siciliam perlato, Iacobus Humanus (qui Littaræ & aliis Humana) Scodræ in Dalmatia, siue Scutari, Episcopus, Abbas sancti Spiritus prope Calathanizettam, Guilielmi Raymundi Episcopi Syracusani Vicarius generalis, Netum profectus, quæ Pontifex mandarat executus est, vt ipse in publicis actis, quæ tunc confici curauit, extantq; loco citato apud Wadingum, testatur, atque hæc inter cetera habet: Volentes mandatis Apostolicis, prout tenemur, [Col. 0161A] humiliter obedire, pro executione prædicti rescripti Apostolici, præsentatos nobis nonnullos testes, de mandato Dalmatij tunc Episcopi Syracusani similiter, & fideliter receptos, [hic vetera de miraculis testimonia examinat,] numero supra quinquaginta ab annis triginta supra, diligenter inspeximus, & recognoscere volentes reperimus ipsos fide dignissimos deposuisse de vitæ sanctitate prȩfati Corradi, & de innumeris miraculis, eisque diuersis, quæ per eius merita & intercessiones dignatus est Saluator noster Iesus Christus operari, ab annis tunc numeratis, vt plurimum sexaginta, nunc vero nonaginta. Addimus etiam quod præfatos testes pro maiori parte tunc in senectute, nos vero in pueritia constituti recte cognouimus, Christianos scilicet & Deum timentes, qui nullo pacto, nullaque ratione vel caussa, testimonia sua nisi vera & certissima perhibuissent. Attamen vt rem omnem exploratissimam haberemus, nec aliqua forte dubietatis suspicio quacumque ex parte oriretur; mandauimus vt aliquot alij denuo testes reciperentur, [alia de recentioribus recipit:] qui deponerent de miraculis recentioribus in hoc tempore sanctitatem ipsius Corradi approbantibus, vt quemadmodum ab antiquis & supra tricesimum annum, ita & a modernis hominibus, eisque viuentibus, miracula, vitam & sanctitatem ipsius Corradi declarantia, experiremur. Oblati [Col. 0161B] sunt nobis multi testes & quasi innumerabiles, ex quibus septem tantum delegimus, qui testimonia in scriptis perhibuerunt, quid miracula euidentissima, intercedente in dictum deuotione, in suis propriis personis experti sunt, qui magnam & mirabilem diuersarum ægritudinum sanitatem a Redēptore nostro Iesu Christo, mediantibus dicti Corradi meritis & intercessionibus, receperunt.

[11] Hæc omnia agnoscentes, noluimus in hac re diutius immorari: voluimus tandem veritati,
eique manifestissimæ, obuiare, ne calumniatores potius quam veritatis inquisitores videremur. Cognouimus, vidimus, & ipsa experientia perspeximus vitæ sanctimoniam, virtutem & prærogatiuam tanti viri. [Netinos temere eum colere ausos absoluit:] Vnde mandata Apostolica prosequi volentes, ac non minus voluimus, quæ debemus, ciues, incolas & habitatores huius Ingeniosæ ciuitatis Neti in maiori ecclesia S. Nicolai congregatos, ae eorum singulos vtriusque sexus, qui sine auctoritate Sedis Apostolicæ corpus eiusdem Corradi, licet Beati, venerantes, in censuras Ecclesiasticas incidissent, ab omnibus huiusmodi excessibus auctoritate Apostolica, qua in hac parte fungimur, in forma Ecclesiæ consueta absoluimus.

[12] Exinde cum Clero & populo processionaliter ad capsam, in qua corpus ipsius Conradi supra centesimum [Col. 0161C] & sexagesimum annum repositum fuerat, accedentes, [e capsa diffuso odore,] capsam ipsam aperiri iussimus: qua reserata, tanta odoris fragrantia per totum templum illud diffusa est, vt omnium aromatum odoramenta ibi recondita viderentur. Vidimus & manibus nostris contrectauimus, caput & brachium vnum dumtaxat a corpore separatum (quod quidem brachium theca argentea coopertum, [corpus post annos 164 carne vestitum reperit,] in eius honorem populo ostendi religiose consueuerat) reliquum vero corpus, cum ceteris membris suis integris ad inuicem cohærentibus & annexis, carne vestitum a die depositionis & obitus ipsius Conradi supra centesimum & sexagesimum annum, vt superius dictum est. Has itaque beatas reliquias, in eadem capsa iterum reconditas, cum Clero & omni populo processionaliter efferri iussimus, & honorifice conduci ad templum sacratissimi Crucifixi: [iubet circumferri in supplicatione, in qua sanati herniosi:] vbi Saluator noster Iesus Christus miracula euidentissima ostendere dignatus est. Nam nonnulli, qui fracturas & viscerum dissolutiones in inguine patiebantur, sub capsa reliquiarum deuote orantes, statim sanitatum beneficia receperant.

[13] Nos itaque Apostolica auctoritate, qua in hac parte fungimur, tam ipsis habitatoribus prælibatæ ciuitatis Neti, quam omnibus quibuscumque aliis Christi [Col. 0161D] fidelibus vtriusque sexus, vt eumdem B. Conradum, prout ceteros Beatos Confessores nondum canonizatos, venerari, illiusque festum die XIX mensis Februarij, in quo die hinc migrauit ad Dominum, [coli vt Beatū permittit 19 Feb.] per nos deputatum celebrare, & omnia & singula alia in præmissis & circa præmissa necessaria, seu quomodolibet opportuna, facere libere & licite possint & valeant, licentiam & facultatem perpetuo concessimus: ac etiam quod dictum beatum corpus efferri & processionaliter per ciuitatem ipsam Neti conduci possit, [& in supplicatione gestari:] quandocumque & quotiescumque necessarium seu opportunum Vicario cum Clero, & Magistratui cum populo ciuitatis ipsius pro tempore videbitur. Non obstantibus &c. Datum in ciuitate Ingeniosa Neti, in domo nostræ solitæ habitationis, XXVIII die mensis Augusti, III Indict. 1515. Partem huius diplomatis recitat ex Wadingo Odoricus Raynaldus. De miraculis in supplicatione factis prolixius agit Petrusmaria Campus cap. 14.

[14] Hoc tempore tumulo inscripti versus videntur, quos pag. 214 recitat Pirrus: Conradi sacrum est, quod conspicis, [inscripti tunc an. 1515 tumulo versus.] ossaque eodē Hoc veneranda viri contumulata loco. Ter centum lustris iam se cumulauerat annus Terdenus, fuit his bis quoque iuncta seges.[Col. 0161E] Anni quippe mille quingenti penultimo versu indicantur, quindecim vltimo. Anno 1515 permissa eius veneratio, & publice circumlatæ reliquiæ.
§ III B. Conradi miracula an. 1516. Eius cultus Siculis omnibus permissus a Pavlo III. Minorum toti Ordini ab Vrbano VIII.

[15] Qvæ deinceps euenerint, breuiter perstringit Wadingus nu. 32. Propter has litteras, anno sequenti, die prædicto mensis Februarij, solennitas B. Conradi peracta est summo omnium applausu & debita magnificentia. Circumductæ etiam per vniuersam vrbem sacræ eius reliquiæ, occurrentibus vbique infirmis vel male affectis. [19 Febr. 1516 sanati in supplicatione, surda, 2 paralytici:] In ecclesia S. Claræ surda vt audiret effecit. In templo S. Michaëlis paralyticam sanauit. Prope ædem S. Petri Martyris, virum Hyblensem semimortuum, membrorum vsu destitutum, sanitati restituit: in ipsa æde, corruente ob populi multitudinem pariete, & sepultis sub rudere plurimis, [e muri ruina erepti: loquela adepta:] nullus læsus est. In S. Francisci, muto loquelam reddidit, & mulieri dysenteria laboranti salutem. Ad Christi Crucifixi fanum, detecto deuoto Crucis simulachro, [Col. 0161F] omnes qui aderant herniosi, paralytici, muti, surdi, aliisque morbis afflicti, conualuerunt, [plurimi ægri sanati.] ingenti omnium stupore.

[16] Illud peculiare & mirum, quod dum e templo S. Petri Noui, [Reliquiæ immobiles,] ad S. Petri Martyris sacrum corpus efferretur, præ foribus cuiusdam vetulæ ita inualescebat pondus, vt deponi oportuerit, nec illinc dimoueri potuerit, donec, stupescentibus omnibus ad rei nouitatem, exiliit in medium muliercula, & Episcopo tradidit baculum, dicens: Forte hoc suum pignus B. Conradus reposcit. Hic illius baculus erat. Obtinuit, [donec iis additus Sancti baculus:] nescio qua sorte, meus atauus: eius filius, genitorque meus magni semper fecerunt: infirmis apponebant, qui statim bene habebant. Me quidem nunc iudicat indignam, quæ tantam apud me rem habeam: vobis itaque cum corpore custodiendam consigno. Non fefellit eam opinio: apposito namque baculo ad loculum, ita leuitare cœpit, qui antea grauitabat, vt facile potuerit efferri.
[17] Hoc miraculo commoti, vel potius territi, qui fasciolas, vel sphærulas precarias beati viri habebant, [rosarium item prolatā & alia.] ad Episcopum detulerunt, quæ in eadem ecclesia religiose [Col. 0162A] seruantur. Tandem reductum corpus in templum S. Nicolai, pulchro & magnifico sacello in sui honorem extructo conditum est, in sepulchro deaurato & capsa argentea. Hactenus Wadingus: quæ omnia fusius, & perquam eleganter, Italice descripta a Petromaria Campo.

[18] Pergit idem Wadingus nu. 33. Crescente in dies erga eum totius populi Siculi deuotione, visum est Magistratui Netino mittere ad Paulum III legatum, qui peteret, vt vbique extra ciuitatem Netinam & diœcesim Syracusanam, ad quas eius cultus diplomate Leonis videbatur restringi, liceret ei honores beati Confessoris indicere. [Romæ hernia reliquiis eius sanata:] Id obtinuit legatus, præuio miraculo: nam cum suam legationem & desiderium exponeret cuidam Comiti, Pontificis familiari, isque audiret beati viri virtutem in herniosis curandis; impense commendauit ei filium suum eodem malo laborantem, admotisque reliquiis vestis Conradi puerulo, sanum extemplo recepit. Iuuit hic egitque caussam apud Pontificem relato miraculo, qui libenter eius cultum ad reliquos Siculos extendit. Petrusmaria Campus, non reliquias vestis B: Conradi admotas puero scribit, sed panni particulam, membrorum sancti viri attactu sacratam.

[19] [Col. 0162B] Recitat Wadingus Pauli III litteras, quibus indulsit, vt extra dictum oppidum, [permissa toti Siciliæ eius veneratio a Paulo 3,] ac ciuitatem & diœcesim Syracusanam, in quibusuis ciuitatibus, oppidis & terris commorantibus, eumdem Conradum de cetero venerari, illiusque festum celebrare liceret; eius rei declaratione commißa Episcopi Syracusani Vicario generali. Ex iisdem litteris constat, legatum, qui eam facultatem a Pontifice impetrauit, fuisse Sanctorium de Monaco, Abbatem monasterij della Venia Ord. S. Benedicti Messanensis diœcesis, tum in vrbe Netina commorantem. Datæ erant Pauli III litteræ Romæ apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicæ 1543 Cal. Nouemb. pontificatus eius anno X. Permisso vbique in Sicilia eius cultu, inquit nu. 35 Wadingus, aræ multæ, sacella, & integra templa in eius honorem erecta sunt, celebreque per omnes ciuitates & oppida eius nomen euasit.

[20] Tandem hac nostra ætate, ait idem scriptor, crebrescentibus adhuc miraculis, [toti Ordini Minorū ab Vrbano 8.] & intercedentibus Generali & religiosis Patribus Capucinis, Vrbanus VIII omnibus S. Francisci sectatoribus, vbique existentibus, facultatem tribuit Officium & Missam in eius honorem recitandi. Exhibet pontificium diploma idem Wadingus, datum Romæ apud S. Mariam maiorem sub annulo Piscatoris die XII Septembris 1625, [Col. 0162C] pontificatus eius anno tertio. In eo Sanctus Conradus perpetuo appellatur, [datus ei titulus Sancti,] decerniturque vt de eodem S. Conrado, die eius festo, ab omnibus & singulis Ordinis Minorum S. Francisci religiosis vbique existentibus Officium sub ritu semiduplici de communi vnius Confessoris non Pontificis, iuxta Rubricas Breuiarij Romani, recitari libere & licite possit. Obseruat Arturus a Monasterio, Lectiones secundi Nocturni (quod nulli alteri Beatorum eiusdem Seraphici instituti accidit) proprias eum habere, ex ipso Sanctorum Ecclesiæ Placentinæ Ordinario. In Officiis propriis Ordinis Minorum excusis ad XIX Februarij, annotatur: In festo S. Conradi Confessoris Placentini. Semiduplex. Dein subiungitur oratio Adesto. Lectiones secundi nocturni propriæ.

[21] Et vero pridem ante Vrbani VIII pontificatum vbique in Sicilia extabant imagines apposito Sancti titulo, neque coërceri populi erga eum religio poterat, [vti pridem in Sicilia:] vt Beati compellatione esset contenta. Et acceßit conniuentia Sedis Apostolicæ, vt scribit cap. 15 Petrusmaria: [sacella ei posita & aræ,] vbi quam plurima enumerat templa, sacella, altaria sub eius nomine erecta, non modo Neti atque in circumsita regione, sed & Syracusis, in arce promontorij Pachyni, quod nunc Capo Passaro vocant: Catanæ item, Panormi, [imagines vbique:] Agrigenti, atque in aliis vrbibus. In agro autem Netino vix templum vllum esse, vix domum in ipsa vrbe, vbi non eius aliqua effigies spectetur. [Indulgētiæ eius festo,] Indulgentiæ quoque a Clemente VIII & Paulo V variis temporibus ad B. Conradi honorem [Col. 0162D] concessæ Netinis, Syracusanis, Panormitanis, vti idem memorat Campus cap. 15.

[22] Qua vero lætitia ac splendore, vtraque eius solennitas Neti celebretur, cap. 16 fuse describit: qui concursus eo fiat populorum, [quod immensa lætitia agitur.] quæ magnificentia sit pietasq; & ordo supplicationis, quæ per octo dies ciuium alacritas, qui musicorum instrumentorum sonitus, quæ in compitis florum copia, per noctem ignes, in templis suffitus, aliaque religiosæ lætitiæ argumenta: illudque addit, nescio an alibi vsurpatum, per totum mensem vtrūque, in quem illa celebritas incidit, Februarium nempe & Augustum, quotidie hora secunda noctis totius vrbis campanas pulsari, intereaq; varia explodi bellica tormenta, ad publicam excitandam pietatem ac lætitiam.

§ IV B. Conradi celebritas Placentiæ. Eius illic & alibi Reliquiæ.

[23] Impenduntur & Placentiæ in patria sua B. Conrado, qui debentur Cælitibus, honores, etsi serius, quam vbi obierat, decreti. Motus fama eorum quæ gererentur in Sicilia Claudius Rangonius Antistes Placentinus, [Placentia quoque officio Ecclesiastico honoratur,] a Paulo V Pontifice Maximo impetrauit, vt ciuem suum anniuersaria celebritate venerari Placentinis fas esset, officio proprio, quod sacra Rituum congregatio approbauit. Id cum ignorarent Netinorum Magistratus, [Col. 0162E] tamen vt sui Patroni alibi quoque, atque ibi præsertim vnde ad ipsos olim aduenerat, honores propagarent, Vincentij Littaræ Conradiada VIII Nouembris anni 1610, ad Senatum Placentinum, ac Ranuccium Farnesium Ducem, necnon ad Episcopum misere. Serius allatæ ternæcæ litteræ sunt, mense nimirum Aprili anni insequentis. Eas recitat Campus, quasq; humanißime Dux rescripsit die vltimo Aprilis, ac Rangonius Episcopus XI die Maij, Magistratus XIV. Tunc vero certatim illic pingi coloribus atque in æs incidi B. Conradi effigies, [imaginibus; aris,] aræ ac sacella eius nomine erigi. Ea Petrusmaria sub finem capitis vltimi commemorat, seq; tunc ad vulgandam B. Conradi Vitam extimulatum.

[24] Extrui eodem tempore cœptum in basilica Cathedrali magnificum sacellum: quod, cum edita a Campo historia, necdum erat absolutum: Aggressus pium hoc opus vir nobilis eadem qua Conradus stirpe natus, Ioannes Ludouicus Confalonerius, [magnifico sacello,] non modicis in illud, aliaq; eiusmodi religiosa opera factis impensis. Quæ res valuit, vt agnati eius tam qui Mediolani, quam qui Placentiæ habitabant, ad B. Conradum gentilem suum sacris honoribus decorandum excitarentur. Ipse vero Ioannes Ludouicus visus Sancti patrocinio id diuinitus consecutus, vt coniuge mortua, Ecclesiasticum vitæ institutum amplecteretur, ac plane pietati, Conradi quadantenus vestigiis insistens, [Col. 0162F] totum dederet animum.

[25] Panlus V Pontifex Maximus, vti Roccus Pirrus to. 2 pag. 215 scribit, [cui datæ a Pōtifice indulgentiæ:] XIII Ianuarij 1614 Indulgentiam concessit iis, qui ecclesiam Cathedralem Placentinam, & in ea sitam Cappellam (quam diximus) S. Conradi, die festo eiusdem, visitarent. Illic quoque, vt idē auctor est Pirrus, manus & pars brachij eiusdem Diui Conradi, quod Neti in thecis argenteis asseruabatur, maxima colitur pietate. Id sacrum donum, [eo missæ aliquæ reliquiæ:] Pontificis permissu, elargitus est Senatus Netinus anno Sal. 1616 Sereniss. Principi Duci Parmensi.

[26] Erat enim Neti brachium manusq; auulsa pridem a corpore. Quod ita Pirrus idem pag. 181 testatur: Dalmatius Episcopus Syracusanus, inquit, auctoritate Apostolica, [Neti olim brachium & manus argenteæ thecæ inclusa] sacrum tumulum B. Conradi magno cum religionis ac pietatis sensu aperuit, & sacrum cadauer, post annos CXXXIV a die obitus, integrum omnique ex parte illæsum, magnaque odoris cælestis suauitate respersum, inuenit. Tunc permisit Antonio Caruso, Spacafurni oppidi Domino, vt brachium integrum cum manu eiusdem Sancti argenteis thecis includeret, pro Ecclesia Netina, vt adhuc visitur. Id paullo accuratius narrat Littara de rebus Netinis pag. 129 in hunc modum: Hoc eodem anno, 1485, Antonius Carusius, Dominus Inspicæ fundi, Nicolai filius, & Antonij, qui sub [Col. 0163A] Alphonso floruit, nepos, ex Diui Conradi brachij contactu, admouēte loco affecto reliquias Presbytero Antonio Mineo, [a quodam renum doloribus liberato:] ex renum dolore statim conualuit. Vnde sanitatem consecutus hilari omnium iubilo, & brachium & manum, prout hodie visuntur, argenteis thecis mandauit includenda. Hæc ex maioris Ecclesiæ scripturis collegimus. Hactenus Littara.

[27] Hinc superius § 2, nu. 12 ex confectis ab Iacobo Humana Episcopo Scutarensi actis relatum est, cum is arcam, in qua reconditum B. Conradi corpus erat, anno 1515 aperuit, deprehendisse, ab eo caput & brachium vnum abesse. Hoc nempe seorsim argenteæ thecæ inclusum antea erat. Caput vero Molfettæ in Apulia seruari dicitur, hermæ argenteæ impositum. [caput Molfettæ,] Ita qui supra Pirrus: In Apulia etiam vrbe Malfetta, magnifice colitur Tutelaris & Protectoris nomine. Neque frustra hoc titulo gaudet, dum semel ciuitatem ab hostiū Gallorum irruptione, super muros apparens, liberauit: & sæpe aquæ penuria laborantibus copiosam pluuiam emisit. Illuc furto allatum sacrum caput magna in veneratione habetur. Eadem alij tradunt scriptores. [aut forte alterius S. Conradi.] Sed sunt, qui non hunc Netinum Conradum coli illic scribant, sed alium, natione Gallum: qui eodem tractu vitam anachoriticam egerit. Nos nulla adhuc Molfettana monumenta vidimus, vnde certi quidquam statuere valeamus.

[28] [Col. 0163B] Auolæ quoque, siue Auulæ, (quod oppidum est Marchionatus titulo insigne sub ditione Ducis Terrænouæ, Hybla a Littara & aliis, [Auolæ sacellum cū reliquiis,] vt infra dicemus, appellatum) sacellum est S. Conradi titulo, intra ecclesiam S. Ioannis, vti autor est Campus. Illic sodalitas constituta hominum laicorum, qui statuam Sancti ac reliquias nonnullas in supplicatione, die eius solenni, deportant: quando plurima euenire solent miracula, præsertim in herniosorum curatione, quorum qui adhuc ætate infirma sunt vt pedibus prosequi supplicationem non poßint, ij pone eam statuam in alio feretro considentes gestantur, [ad quas fiunt miracula.] donec quam expetunt sanitatem adepti sint, vti mox dicemus apud Netinos fieri.

[29] Panormi etiam, inquit Pirrus, in sacello sodalitatis D. Conradi, [Panormi reliquiæ,] in ædicula eiusdem, S. Mariæ de Angelis Minorum obseruantium, & apud me, coluntur insignes ex armo eiusdem reliquiæ: quas habita a Pontif. Max. facultate transtulit elargitusque est Marchio Villenæ Prorex Siciliæ. Hæc Pirrus. At Petrusmaria Campus cap. 15 pag. 126 scribit, Panormi in regione cui a Calza nomen, vico Vetrera dicto, egregiam S. Conradi ædem spectari, inq; ea constitutam sodalitatem laicorum, qui Equites Crucis S. Conradi appellantur. Ab his magno splendore ac religione circumgestari S. Conradi reliquias, [eo allatæ anno 1608.] & non rara per eas fieri miracula. Idem pag. 137 scribit Proregem illum, qui Panormum eas reliquias attulit, cum Netum venisset, iußisse [Col. 0163C] sibi sacram reliquiarum thecam aperiri, vnde suauißimus iterū odor expirauit: dein pro auctoritate sumpsisse sibi ex ea reliquias aliquas, asserentem id sibi a Pontifice Maximo concessum: earum reliquiarū partem sodalibus illis Parnomitanis dedisse, partem in Hispaniam asportasse. Ob eiusmodi damna non temere proferri thecam eam, nedum reserari, nisi fortaßis quispiam magni nominis Princeps id postulet: sed tunc attenta custodia caueri, ne surripi quidquam poßit.

[30] Est ea arca ex puro argento, longitudine quæ corpus proceri hominis (qualis Conradus fuit) capere valeat, [Neti corpus in magna argentea theca gestatur in supplicatione,] insigni artificio elaborata, XII Apostolorum per latera dispositis statuis. Eam in supplicatione gestant sacris vestibus amicti Sacerdotes: sequuntur Magistratus aliiq; viri illustres, tedas manibus tenentes. Pone aliud subit feretrum, seu machina lignea ablonga, splendide ornata, ac tribus gradibus distincta: quorum in medio stat columella, supra quam brachium B. Conradi argentea in theca erectum, [& aliæ reliquiæ seorsum:] tum Diui eiusdem scipio ac precatorij globuli. Circum in gradibus ægri, præsertim hernia laborantes, pueruli consident, tanto numero, at subinde XL hominibus, atque etiam pluribus, opus sit, qui machinam baiulent. Accurate prius a medicis visitantur herniosi illi pueri, ne cui fraudi sit locus. Quia vero supplicatio certis stationibus interpolatur, siue in templa ingrediendo, siue ad ædes consistendo, quas olim familiares B. Conradi inhabitarunt, vbi ita feretrum ingrauescit, vt [Col. 0163D] moueri loco non poßit; tunc ex eo deponunt puerulos complures, in recuperatæ sanitatis argumentum suaui sopore oppressos. Alij quoque infirmi, dum propius ad sacram arcam accedunt, exoptatam valetudinem adepti, [innumeri tunc sanātur.] in gratiarum actionem prorumpunt. Aliorum hoc euentu excitatur fiducia. Noui identidem oblati a parentibus infirmi pueri machinæ imponuntur, pari successu: adeo vt die illo ac septem consequentibus centeni quandoque sanitati restituantur.

§ V Illustria aliquot B. Conradi miracula.

[31] Qvis ergo recensere miracula omnia poßit, quæ, vt dictum, fere sine numero eueniunt? Perstringit obiter nonnulla Campus, quæ persequi in tanta copia vix fuerit operæ pretium. Tria tamen minime omittenda censuimus. Primum mense Februario 1612 contigit. Monacha erat Neti in cœnobio Montis-Virginis, instituti Cisterciensis, Lucia, [energumenæ duæ ad eius reliquias liberatæ:] Baronissæ Formicæ filia, neptis Dalmatij, Secreti Syracusani, (ita Quæstorem Regium vocant) quæ iam annum ab insidente eam malo dæmone diris modis vexabatur. Is quodam die per os puellæ edixit, non vereri se ne inde pelleretur, nisi forsan ab senecione Placentino, Conrado Eremita. Obtestati sunt Antistitem Syracusanum amici, vt vel monachæ potestatem faceret ad B. Conradi tumulum in S. Nicolai ædem eundi, vel eius reliquias [Col. 0163E] sineret ad eam apportari. Nam & aliquot ante annis matronam quamdam, cum e Brutiis Netum venisset, fuisse a pluribus malignis spiritibus liberatam. Neutrum conceßit Antistes, hortatus, vt, a qua non longe abessent, solennitatem Februarij mensis expectarent: tunc enim in parochiales ac religiosorum ecclesias inductum iri de more sacram thecam, quæ mense Augusto ab ingentem æstum non nisi in ædem Sancti Crucifixi infertur. Cum igitur die XIX Februarij adducta in dictarum sanctimonialium ædem sacra esset theca, cœpit horrendum in modum vociferari ac debacchari, & diras in B. Conradum vomere dæmon: sed Mariano Laurentio Canonico, ac Petro Sero mouasterij Confessario, sacris exorcismis eum exagitantibus, Sanctiq; Conradi ingeminantibus nomen, eam solo afflixit, ac semianimem reliquit. Quæ post paullo libera & incolumis surrexit, Deoq; & Sancto sospitatori suo Conrado gratias egit.

[32] Non multis annis ante venerat Netum Neapolitanus quidam, stipem vnde victitaret vicatim mendicans, [mendicus enormi hernia laborans:] sed adeo enormi pressus hernia, vt ad terram vsque intestina defluerent: quæ proinde ingenti muli cinctura substringere, ad collum alligata, cogebatur, non sine magno cruciatu & incedendi difficultate. Sacerdos quidam, cum non longe abesset a basilica S. Nicolai, cui & tunc seruiebat, ærumnosum illum hominem conspicatus, motusq; commiseratione, Veni, inquit, & templum hoc mecum ingredere, ac firma fide S. Conradum [Col. 0163F] inuoca, cuius, hic exuuiæ asseruātur plurimis claræ miraculis, ac præsertim incommodi, quo affligeris, curatione. Is vero ingenti hausta fiducia ad Diui altare acceßit, sumpsit ex vna lampadum, quæ ante illud pendent, oleum, eoq; ægras partes illeuit, ac simul impensissimis precibus, atque vberibus lacrymis S. Conradum non exiguo temporis spatio exorauit, vt sibi a Deo sanitatem impetraret. Cum subito omni malo leuatus, alta voce exclamat: Misericordia, misericordia. Eo clamore exciti qui in sacrario erant cum Sacerdote salutaris consilij auctore, accurrunt, hominem sanum reperiunt, Deo gratias & Sancto persoluunt. Didita per vrbem fama, req; explorata, pulsatæ campanæ, displosa in lætitiæ argumentum bellica tormenta.

[33] Postremum ad terrorem simul ac fiduciam valet prodigium. Visitur Neti in vico Sartorum antiquissima S. Conradi effigies, quæ viuum eius vultum apte satis referre creditur, [aleator lāpadem ad eius imaginem accensam aufert.] in muro efformata ad latus officinæ viri illius, cuius olim filium Crucis signo ab hernia sanarat, vt in Vita cap. 2 nu. 9 narratur. Ante eam effigiem lampas noctu lucebat. Cum ergo haud inde procul inter publicos excubitores Hispanus, noctu alea cum quopiam commilitone suo ludens, fauere sibi fortunam videret, sed candelam fere absumptam, neque vspiam patere officinā, vnde aliam emeret; lucri tamen prosequendi cupidus, ad lampadem, quam diximus, aduolat, indeq;
abstrahit, facto sacrilego impia dicta adiiciens: Quid, inquit; nunc opus seni isti lumine [Col. 0164A] accenso? Tantumdem absque eo videbit, ac modo videt. Ita lampadem aufert, & ad vigiliarum atrium deportat, lusumq; prosequitur. Cuius scelus mox graui pœna expiauit Numen, docuitq; in eo alios, quanta non suo solum nomini, sed Sanctorum quoque imaginibus debeatur reuerentia. [mox hernia periculosa punitus,] Versa primum ludi fortuna, non solum quod lucratus erat, sed quidquid antea in loculis nummorum habuerat, amisit. Domum postea reuersus in lectum se ad capiendam quietem coniecit. At medio in in somno rupti illi ramices, tanta vehementia ac cruciatu, vt non solum expergisceretur, sed, cum in momenta malum, ingrauesceret, mortem sibi imminere existimaret. Exciti amici ac vicini ad hominem accurrunt. Inter eos simplex quædam muliercula, Opem, inquit, S. Conradi implora. Quis ille, ait miles, Conradus? Protector, inquit illa, vrbis nostræ plurimis clarus miraculis, in curando præsertim, quod tu nunc pateris, incommodo. In maiori vrbis basilica eius corpus asseruatur. Ipsius est & illa imago grandæui eremitæ, quam sæpe vidisse te arbitror, ad vicum Sartorum, ante quam accendi noctu lampas solet. Eum si religiose inuocaris, [eius ope sanatur,] consequere optatum remedium. Sensit homo, cur id sibi inflictum a Deo esset vulnus. Sanctum summa demißione orauit veniam iniuriæ, quam eius imagini noctu irrogarat: vota addidit, atque integram sanitatem recuperauit, ac deinceps eximius S. Conradi cultor fuit: quamdiuq; Neti in præsidio fuit, frequens adibat, cui iniuriam fecerat, Diui effigiem, [ac deinceps sedulo eum honorat.] floribusq; & cereis honorabat, ac locum, qui ante eam erat, verrebat, nec sinebat illic immunditiei quidquam [Col. 0164B] esse, aut quod alioqui imaginem visentibus ac venerantibus obstaret. Atque ista ex prolixiore Petrimariæ Campi historia sumpta sufficiant.


PRESTO ON-LINE per tutti


le foto delle Celebrazioni
sono tratte dal sito della Diocesi di Noto


Per approfondire

  • visita www.araldosancorrado.org
  • Questo Blog e' un prodotto amatoriale e non editoriale ai sensi della legge n. 62 del 7 marzo 2001
  • Segnalate i vostri commenti, suggerimenti, idee
  • Per informazioni devozionali e storiche sul Santo Corrado potete contattare la mail penitente@alice.it
  • Usate liberamente foto e testi ricordando di segnalare il sito da dove proviene il materiale
  • L'Araldo di San Corrado è il Collegamento Devozionale Italiano dei Devoti e Fedeli del Santo piacentino morto a Noto il 19 febbraio 1351 e nato in Calendasco (Piacenza) nel 1290